Poème 'Ver erat' de Arthur RIMBAUD

Ver erat

Arthur RIMBAUD

Ver erat, et morbo Romae languebat inerti
Orbilius: dira tacuerunt tela magistri
Plagarumque sonus non iam veniebat ad aures
Nec ferula assiduo cruciabat membra dolore.
Arripui tempus: ridentia rura petiui
Immemor: a studo moti curisque soluti
Blanda fatigatam recrearunt gaudia mentem.
Nescio qua laeta captum dulcedine pectus
Taedia iam ludi, iam tristia verba magistri
Oblitum, campos late spectare iuuabat
Laetaque vernantis miracula cernere terrae.
Nec ruris tantum puer otia vana petebam:
Maiores paruo capiebam pectore sensus:
Nescio lymphatis quae mens diuinior alas
Sensibus addebat: tacito spectacula visu
Attonitus contemplabar: pectusque calentis
Insinuabat amor ruris: ceu ferreus olim
Annulus, arcana quem vi Magnesia cautes
Attrabit, et caecis tacitum sibi colligat hamis.

Interea longis fessos erroribus artus
Deponens, iacui viridanti in fluminis ora
Murmure languidulo sopitus, et otia duxi
Permulsus volucrum concentu auraque Fauoni.
Ecce per aetheream vallem incessere columbae
Alba manus, rostro florentia serta gerentes
Quae Venus in Cypriis redolentia carpserat hortis.
Gramen, vbi fusus recreabar turba petiuit
Molli remigio: circum plaudentibus alis
Inde meum cinxere caput, vincloque virenti
Deuinxere manus, et olenti tempora myrto
Nostra coronantes, pondus per inane tenellum
Erexere… Cohors per nubila celsa vehebat
Languidulum rosea sub fronde: cubilia ventus
Ore remulcebat molli nutantia motu.

Vt patrias tetigere domos, rapidoque volatu
Monte sub aerio pendentia tecta columbae
Intrauere, breue positum vigilemque reliquunt.
O dulcem volucrum nidum! … Lux candida puri.
Circumfusa humeros radiis mea corpora vestit:
Nec vero obscurae lux illa simillima luci,
Quae nostros hebebat mixta caligine visus:
Terrenae nil lucis habet caelestis origo!
Nescio quid caeleste mihi per pectora semper
Insinuat, pleno currens ceu flumine, numen.

Interea redeunt volucres, rostroque coronam
Laurea serta gerunt, quali redimitus Apollo
Argutas gaudet compellere pollice chordas.
Ast vbi laurifera frontem cinxere corona
Ecce mihi patuit caelum, visuque repente
Attonito, volitans super aurea nubila, Phoebus
Diuina vocale manu praetendere plectrum.
Tum capiti inscripsit caelesti haec nomina flamma:
TV VATES ERIS… In nostros se subiicit artus
Tum calor insolitus, ceu, puro splendida vitro,
Solis inardescit radiis vis limpida fontis.
Tunc etiam priscam speciem liquere columbae:
Musarum chorus apparet, modulamina dulci
Ore sonans, blandisque exceptum sustulit vlnis,
Omina ter fundens, ter lauro tempore cingens.

Poème préféré des membres

rebeccaboukhorsvogel a ajouté ce poème parmi ses favoris.

Commentaires

Aucun commentaire

Rédiger un commentaire

Arthur RIMBAUD

Portait de Arthur RIMBAUD

Arthur Rimbaud (Jean Nicolas Arthur Rimbaud) est un poète français, né le 20 octobre 1854 à Charleville, dans les Ardennes, et mort le 10 novembre 1891 à l’hôpital de la Conception à Marseille. Lycéen brillant et poète précoce, Arthur Rimbaud excelle dans les compositions latines, parmi lesquelles on trouve ses plus... [Lire la suite]

© 2017 Un Jour Un Poème - Tous droits réservés
UnJourUnPoeme sur Facebook UnJourUnPoeme sur Twitter RSS
Nos partenaires : Le Mot pour la frime | Poetiz | Permis moto